- EXOMOLOGESIS
- EXOMOLOGESISGraece Ε᾿ξομολόγησις, vor Eccesiae, de qua sic Tertullian. de paenitentia loquens, post Baptismum peragi solita, de Poenit. c. 9. Is actus, qui magis Graeco vocabulo exprimitur ac frequentatur, Exomologesis est, quâ delictum Domino nostro confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur, paenitentia Deus mitigatur. Itaque Exomologesis prosternendi, et humilificandi hominis disciplina est, conversationem iniungens misericordiae illicem. De ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum moer oribus deicere, illa, quae peccavit, tristi tractatione mutare: catervm pastum, et potum pura nosse, non ventris sciicet, sed animae causâ: plerumque vero ieiunii preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum, et Presbyteris advolvi, et caris Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae iniungere. Haec omnia Exomologesis etc. Vocem strictius Cyprian. sumit, de ea sc. externae paenitentiae parte, quae in Consessione oris consistit, quâ peccatum suum lapsus simpliiter confitetur, Sic enim ordinem disciplinae publicae describit l. 3. Ep. 14. Agunt paenitentiam iusto tempore, et secundum disciplinae ordinem ad Exomologesin veniumt, et per manus impositionem Epp. et Cleri ius communionis accipiunt. Vide eundem l. 1. Ep. 3. Non solum autem notoria crimina olim confitebantur, sed etiam internam de abnegatione e. g. cogitationem; quam Exomologesin conscientiae idem vocat, idque apud Sacerdotes aliosqueve fratres, ad obtinendum conscientiae levamen, sicque publicâ peractâ paenitentiâ palam absolvebantur. Ne vero petulantibus derisorum linguis temere exponerentur Fratres, visum est permittere Sacerdotis iudicio, an ea culpa publicari deberet, ad accipiendam publicam medelam, et ceterorum aedificationem. Quâ ratione institutioni Paenitentiarii Presbyteri via strata est, de quo infra, plura vero hanc in rem vide apud Ioh. Forbes. Instit. Hist. Theol. l. 12 c. 5. §. 18. 19. et 20. et supra ubi de Confitendi consuetudine.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.